monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 55, 4
Neque satis animadvertere potui, quid sit quod dicere voluit, alio viro per vim accepto. Quid est, per vim accepto? Congregata videlicet multitudine, nolentem rapuit: et quare postea raptorem rapta non dimisit? Legat libros Moysi, et inveniet desponsatam viro, si in civitate fuerit oppressa, et non clamaverit, puniri quasi adulteram . Si autem in agro oppressa sit, innoxiam esse a scelere; et violentum legibus subiacere. Ergo et ista soror, quae, ut dicit, vim passa est, ut alteri iungeretur, si vult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat poenitentiam: ita duntaxat, ut secundo viro, qui non appellatur vir, sed adulter, a tempore poenitentiae non copuletur. Quod si ei durum videtur, et semel dilectum non potest derelinquere, nec praeferre Dominum voluptati, audiat Apostolum conclamantem: 'Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum' . Et in alio loco: 'Quae communicatio luci ac tenebris? Qui consensus Christo, et Belial?' Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum virum, et reconciliari voluerit priori, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: 'Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam: et non invenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manus eius; et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit; et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam' . Unde obsecro te, ut consoleris eam, imo provoces ad salutem. Putridae carnes ferro indigent et cauterio: nec est medicinae culpa, sed vulneris, cum clementi crudelitate non parcit medicus, ut parcat, saevit, ut misereatur.